Home Page
Home Page

Quamuis digressu ueteris confusus amici laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. ianua Baiarum est et gratum limen amoeni secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae Vrbis et Augusto recitantes mense poetas? sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.

In uallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles ueris. quanto praesentius esset numen aquis, uiridi si margine cluderet undas herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silua Camenis.

^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^
^